monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 5
Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus? Deum quilibet opifex christianus et invenit et ostendit et exinde totum, quod in Deo quaeritur, re quoque assignat; licet Plato affirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem, et inventum enarrari in omnes difficilem. Caeterum si de pudicitia provocemus , lego partem sententiae Atticae in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatam . Sexum nec femineum mutat Christianus . Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recubantis ardori subantem . Audio et quemdam Speusippum de Platonis schola in adulterio periisse . Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum , quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.